Cicero, De Republica (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Cic. Rep.].
<<Cic. Rep. 5.8 Cic. Rep. 5.10 () >>Cic. Rep. 6.1

5.9 August. C.D. 5.13 alendum esse gloria maiores suos multa mira atque praeclara gloriae cupiditate fecisse. P.Pictav. Bibl. Lugd. 22.824 principem civitatis gloria esse alendum, et tam diu stare

-- --

rem publicam, quam diu ab omnibus honor principi exhiberetur. Non. 233M Tum virtute, labore, industria tueretur summi viri indolem, nisi nimis animose ferox natura illum nescio quo Non. 201M quae virtus fortitudo vocatur, in qua est magnitudo animi, mortis dolorisque magna contemptio.

ch. 85.10 Non. 337M Marcellus ut acer et pugnax, Maximus ut consideratus et lentus. Char. GL 1.139K orbi terrarum comprehensos Non. 37M quod molestiis senectutis suae vestras familias impertire posset.

ch. 95.11 Gel. N.A. 12.2.6sq. ut Menelao Laconi quaedam fuit suaviloquens iucunditas breviloquentiam in dicendo colat. Amm. Marc. 30.4.10 Cumque nihil tam incorruptum esse debeat in re publica quam suffragium, quam sententia, non intellego, cur, qui ea pecunia corruperit, poena dignus sit, qui eloquentia, laudem etiam ferat. Mihi quidem hoc plus

-- --

mali facere videtur, qui oratione, quam qui pretio iudicem corrumpit, quod pecunia corrumpere pudentem nemo potest, dicendo potest. Non. 521M Quae cum Scipio dixisset, admodum probans Mummius; erat enim odioquorum rhetorum inbutus

-- --

C. anon. Verg. G. I, 2.348 Bandin. tum in optimam segetem praeclara essent sparsa semina.



Cicero, De Republica (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Cic. Rep.].
<<Cic. Rep. 5.8 Cic. Rep. 5.10 () >>Cic. Rep. 6.1

Powered by PhiloLogic